monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.247 > sectio 38 > sectio 11 > sectio 19 > sectio 10 > sectio 2 > sectio 28 > sectio 24 > sectio 26 > sectio 33 > sectio 3 > sectio 11 > bsbClm6224.180 > sectio 103 > sectio 31 > Psalmi, 146 > sectio 27 > sectio 93 > sectio 31 > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 8, 29
Et ego Daniel langui et aegrotavi per dies. Cumque surrexissem, faciebam opera regis. Hoc est illud, quod in Genesi de Abraham legimus: quod postquam Dominum audierit loquentem sibi, terram et cinerem esse se dixerit . Ergo Daniel ad visionis horrorem languisse, et aegrotasse se dicit: et cum surrexisset, fecisse opera quae sibi a rege fuerant imperata, reddens omnibus omnia, et Evangelicum illud sciens: Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo .